Latin
223
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 223
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vides, mi Fabi, de Motu Capitis Adversarios non leviter perstrictos: verum quoniam tentabunt non modo laxare nodos, sed totos mutare, id circo ne, dum se concutiunt, remittantur majora vincula adducam. Rectum motum, quo in priora Caput flectitur, &in posteriora reflectitur, ab ipso &a secunda Vertebra potissimum fieri, fabrica ipsa aperte ostendit, &Galenus ab ea admonitus plane testatur: haec enim Vertebra non modo per se caeteris est longior, sed etiam quadam proceritate Denti simili supra augetur, infra vero proprii corporis productione, quae non plane basi, sed recurvata &in priora declivi, semicirculi in modum, desinens in cavitatem tertiae Vertebrae conjicitur; quo spectasse Galenum, profecto non dubito, quando magnam Vertebram idcirco ab Hippocrate appellari secundam suspicatur, quia magis potest in priora urgeri, atque inde rursus magis repelli: quae verba adeo clara &aperta sunt, ut Adversariorum altercatio non minus odio, quam stupiditas miseratione sit digna. Ligamenta etiam hujus articuli, eorumque situs hoc idem optime confirmare videntur; si enim secunda Vertebra non erat in motu ejus generis urgenda, nihil est, quod tam singularem Naturae industriam, &tantum vinculorum apparatum admiremur; nec est etiam, cur Galenus tantum vereatur, ne processus Denti similis in suo motu Medullam Spinalem laedat.