Latin
BARTHOLOMAEI EUSTACHII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Jam vero Molares post Caninos, quod superest Maxillarum ad extremum usque occupant, in omnibusque animantibus intrinsecus, sicut Incisores extrinsecus, locati sunt; quam ob causam non modo Galenus, verum etiam Hippocrates, &alii Anatomici, quando Dentes numerant, fere semper ab Incisoribus incipiunt; hosque primos, Molares postremos faciunt, quorum tum situ, tum generatione ultimi Sophronisteres appellantur, quia eo tempore, quo moderatos temperatosque nos esse oportet, oriuntur; Cranteres etiam ab aliis ac Genuini dicuntur; tametsi alios quoque Dentes Ruffus Cranteres appellat; Molares omnes Cicero Genuinos: proprium est horum Dentium, ut postea dicemus, non solum aliis jam pridem absolutis erumpere; verum etiam haud ita raro vel perforatis tantum Gingivis vix prominere; vel eis adhuc integris in suis caveis latere; vel etiam a Natura nulla ex parte creari. CAP. X. Radicum, quae Molaribus insunt, variae Formae in Homine &Simia. Vis expositis tempus jam est, ut de Molarium