Latin
25
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
radicibus scribamus, de quarum numero etsi quaestio videtur pene inextricabilis, tamen quantum veritas ipsa patitur, &prudentes integrique judicii Homines postulare possunt, conabor, &pro viribus elaborabo, ut eam explicem, &difficultates omnes nodosque expediam. Est autem operae precium Anatomiae studiosos de quibusdam antea admonere, quae ab aliis praetermissa si ignorentur, facile fieri posset, ut ancipiti contentione distracti vel de veritate certarent, vel erroribus involverentur. Scire igitur oportet, Maxillarium radices in Homine non eadem perpetua forma fingi &distribui, sicut in Simia, ideoque minime posse de eis definite scribi: est vero apprime utile quemadmodum se in Simia habeant, expendere quo quilibet possit de his, quae a Galeno &aliis scribuntur, facile &vere judicare. Ergo non in ea tantum Simiarum specie, quae cauda caret, sed in singulis, ut in fex Sceletis nunc observo, singuli Molares superioris Maxillae tres radices habent inferioris vero duas, quinto excepto, qui διφυης in altera Simia quum sit, tribus etiam ipse radicibus firmatus est; maximas omnium quartus obtinet, sicut maximus ipse etiam est; magis teretes &tenues atque etiam acutiores in duobus sunt, qui post Caninum statim collocantur.