Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 243
Unproofread scanNot analysed yet
Vesalius, Antigramma II. Singula, quae in ea Epistola scribuntur, examiOnare modo non expedit; sicut nec etiam expendere nunc est operae precium, nunquid Libri Anatomici a Vesalio conscripti veram Hominis descriptionem contineant, quum non semel &ipse ad bruta confugiat, quemadmodum in Oculorum, Linguae, ac Laryngis musculis, nec non Renibus cum plerisque aliis partibus animadvertitur: quod a Galeno saepe dissentiat, non me valde moveret, nisi eodem tempore non raro a veritate descisceret, fictaque pietate, &per ludum potius, quam &vere atque ex animo veniam peteret. Rabularum animos lenire superfluum est; sed proprii animi impetum contra Praeceptorem temperare maxime necessarium: Galeni placita innumeris locis a veritate dissentire certum non habeo; illud plane perspectum, multa per ambitionem &invidiam in pejorem partem trahi. Quae quidam pro Galeno excogitarint, ipsi etiam ratione &authoritate firmare ac tueri poterunt. Meum consilium nunc est, illud inquirere, num eâ, quae a Galeno de Vena sine Pari tradita sunt, ita ab iis, quae in Dissectionibus cernuntur, aliena censeri debeant, ut oculi atque mens ipsa ab cis prorsus abhorreant, Syngramma III. Naleni de Venae Pari carentis ortu progressuque senStentia, quam veritati consentiat, ex nostra enarratione, veram ejus Venae seriem prosequente, petere licet; in Homine enim non minus, quam in Simiis, &Canibus, &Suibus, &Bobus, "quot vidi quadrupedibus, à Cava procedit, postquam haec Cordis involucrum superavit, ac eousque pertingit, ubi nullus amplius Pulmonum apparet connexus, qui vasorum interventu perficitur. Vesalius.