Latin
26
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes praeterea magno intervallo disjunguntur, non quidem aequabili, sed quemadmodum in triangulo longiori in fine, quam in principio; adhaerent autem in Maxilla inferiore propriis alveolis affixae secundum ipsius longitudinem: in superiore vero duae ex ipsis ad partem exteriorem vergunt, una ad interiorem, e regione spacii, quod medium est inter duas priores. in Homine longe secus se res habet nam, ut a numero incipiam, haud raro Maxillares plures radices habent, quae tamen intuentibus speciem prae seunius ferunt; aliquando enim corum aliquis, ut in secundo ego &quinto Maxillae inferioris observavi, qui omnium Anatomicorum consensu ob ejus magnitudinem multipliciter findi deberet, simplicem tantum radicem obtinet, eamque uno foramine perviam, &tamen quia radix crassa, foramen autem latius etiam est, quam deceat, nemo integri judicii Vir inficietur, Sapientissimum Opificem numerum magnitudine compensantem, pro multis exiguis unam in hac Dentium specie magnam effingere; quod Hippocrates vel quisquis ille fuerit quarti libri de Morbis Popularibus Author, non ignorans, septimum Dentem radicem unam crassam, eamdemque acutam, habere scribit. His proximae sunt radices latae, &in medio compressae saepe enim earum multae hanc ob causam amplam rotunditatem in latitudinem mutant, cujus duae extremae partes quum se mutuo occursu tangant, foramen angustum &oblongum efficitur, quod in medio ferè obcaecatum duos parvos canaliculos utrimque obtinet: has tu radices tuo arbitrio velunius, vel plurium loco habeto, modo scias, si duas esse neges, minime posse eum radicum numerum, qui multis Molaribus debetur, usque assignari.