Latin
TRACTATUS
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 254
Unproofread scanNot analysed yet
Et haec est vera hujus loci expositio, non quidem secundum vulgarem sensum, aut perversam conviciatorum interpretationem, sed iuxta eorum mentem, qui de rebus dubiis sincere judicant, accedente Anatomes confirmatione, quae apertissime docet, in nullo animante ex his, quorum sectionem Galenus exercuit, sub Corde a dextro Cavae latere hanc Venam principium sumere. Syngramma VII. Scribit praeterea Galenus in eodem decimo Commentario secundi de Ratione Victus Morborum Acutorum: Non igitur eos juvat magnopere in Cubito sectio, quum in medio Cor positum sit; audistis enim modo, partes inferiores Thoracis nutrientem Venam inferius Corde adnasci. Quae ideo a Galeno scribuntur, quia aliquam probabilem rationem adducere voluit de missione sanguinis in Pleuritide, ut Hippocratis faveret sententiae; quasi ipse arbitratus sit, à Vena Azyga nihil per phlebotomiam posse educi, quod remotius ab Axillari distaret, quum tamen in caeterorum viscerum affectibus, praecipue vero recoris, Ventriculi, Lienis, &Renum, Venam in Cubito non Hippocrates solum, sed omnis Medicorum Chorus secet. Vesalius.