Latin
27
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae praeterea radices, vel aequali, vel inaequali superficie sint, quia nullum divisionis vestigium in exteriori earum sede apparet, unius speciem habent, in quibus nihilonimus intrinsecus duo triave foramina tenuissimis squamis discreta elegantissime incisa sunt, miro Naturae artificio favo mellis quam simillima, ut in quinto Molari tria, &in pluribus aliis duo foramina habentibus quandoque vidi. Saepe etiam occurrunt, qui radices aut connatas habent, aut vix inchoatas, connatas eas voco, quae undique, &sine aliquo medio junctae exactam formam habent; disjunctae continuo squamae interventu nihilominus coeunt, id quod in tertio &quinto Maxillae superioris sum ego saepius intuitus. Radices vix inchoatae rudiori linea, velutrimque, vel in altero tantum latere, aut leviter designatae conspiciuntur, aut alte sculptae: aliae nullis discretae lineis, instar cornu, apice bifariam trifariamve scisso finiuntur: nec raro reperitur radix una pluribus ex his, quae narravimus, signis praedita. Harum insuper radicum figura, magnitudo ac situs, quae in Simia plerumque certa lege constant, in Homine aeque variant; nam aliae teretes, acutae, rectaeve sunt: aliae planae, obtusae, &curvae: planas radices observavit Hippocrates in Hegesistrato; inflexas ad internam partem, seu hamatas &aduncas in quodam alio: nos plures incurvatas vidimus, aut cuspide invicem occurrentes, aut adverso tramite inclinatas, aut instar S literae hinc inde dupliciter flexas. Magnitudo non modo in singulis Molarium radicibus eadem non est, verum neque in unaquaque semper tanta, quantam ipsorum Dentium moles postulat, inspicitur, nec Dens superior inferiori oppositus aeque magnus est, nec dexter sinistro perpetuo aequalis; cernes enim radices tum in diversis Molaribus, tum in altero tantum nunc crassissimas, nunc angustissimas, alias breves, alias longas, nonnullas latissimas &tenues; nec raro accidit, ut extrema pars perverso ordine crassior trunco sit, &loco acutae cuspidis rotundum tumorem habeat; interdum juxta basim Dentis radix vix inchoata instar surculi a trunco pullulat, plerumque tamen superiores longiores sunt, inferiores autem breviores.