Latin
265
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 265
Unproofread scanNot analysed yet
sic scribit: primum locum obtinent Simiae; secundum his similia; tertium Ursus, quartum serratis dentibus praedita, &Sues; quintum Solipeda; sextum Ruminantia: ex quibus ignorant Galeni calumniatores, in Equo Venam sine Pari oriri e regione medii basis Cordis; in Urso vero ut bis observavi e regione conjunctionis elatioris Venae Cavae, cum dextra auricula Cordis, in Suibus &Ruminantibus, cujusmodi sunt Caprae, Oves, &Boves: in quibus haec Vena una non est, sed gemina, quae ad sinistrum Vertebrarum latus proficiscitur, ab inferna parte hujus sinus, una cum Coronaria, ut infra planius explicabimus: quae quidem cuncta, quum pateat ab Instauratoribus hisce Anatomiae ignorari, mirum quoque non est, si Galem sententiam non assequuntur; augent vero errorem veritari magis, quàm illi adversantes, dum perinde quasi dissectionibus memoratorum animalium operam sedulo navaverint, asserere non erubescunt, quantum ad Venam sine Pari attinet, inter Hominem &hujusmodi animalia nihil interesse. Verum ut demus, ea oratione inter praedicta animalia Hominem quoque a Galeno comprehendi, liquido apparet, si quae scribit recte considerentur nihil referre ejus judicio, utrum Venam sine Pari à sinu Cordis oriri, an a dextra ipsius auricula asseramus; nec posse, quo loco ejusmodi Vena certum originis terminum habeat, definiri. Quare ad alia, quae objiciuntur secundum ordinem hujus disputationis descendamus. Syngramma XI.