Latin
266
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 266
Unproofread scanNot analysed yet
Nalenus etiam scribit, Venam sine Pari in quibusdam animalibus supra Cora Cava depromi; in Homine autem ex ea Cavae sede eamdem emergere docet qua haec dextram Cordis aurem contingit. Vesalius. Antigramma XI. Dossunt (non inficior) qui Galeno contradicunt, locum ex secundo de Ratione Victus Morborum Acutorum, com. 10. adducere, ut ostendant, (quod ex paulo ante memorata oratione septimi de Administratione Anatomica, cap. 9. elicere nequeunt) inter illa animalia, quorum Vena Azyga a sinu Cordis oritur, Hominem comprehendi, &existimare eum in ortu ejusdem a Simia discrepare; quandoquidem ibi sic scribit: pars autem haec ab una, quae conjugio caret, nutritur Vena, quae in quibusdam animalibus supra Cor adnascitur, in caeteris vero, ut in Hominibus, ex ea emergit parte, qua jam Cordis aurem Vena Cava tangit; hinc enim emergens humilius depressiusque per Cor defertur. ac in Spinam contorquetur. Quam sententiam, altero tantum verbo immutato, repetit decimo sexto de Usu Partium, cap. 14. ubi primum (inquit) Diaphragma superavit Cava Vena sursum tendens, ad Diaphragma magnas propagines mittit; ubi vero Cor jam attingit, ibi eam, quae octo costas utrimque alit, emittit, quod etiam, paulo tamen obscurius, confirmare videtur sexto ejusdem Libri, cap. 14. quando Venam sine Pari, &Coronariam non habere orificium in Corde, sed esse extra membranas asserit.