Latin
267
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 267
Unproofread scanNot analysed yet
Habent sane haec loca non mediocrem difficultatem, sed confido, me aliqua pro veritate &Galeno allaturum, quae sperare possim ab Anatomiae studiosis probatum iri: quod si non assequar, ostendam certe, etiamsi permittatur Adversariis, ut in deteriorem sensum ejus verba interpretentur, errorem tamen ita levem esse, ut venia &excusatione vix indigeat. Ergo Vena Cava, ubi auriculae dextrae conjungitur, nimirum e regione octavae Thoracis vertebrae, vel ejus spacii, quod est inter septimam &octavam, antequam in sinistro latere, anteriorique ipsius parte latissime scindatur, depositaque ejus lateris substantia ac rotunditate, in dextram. Cordis aurem degeneret, atque spaciosum sinum ante Cor efformet; denique amissa pene Venae specie, in Cordis ventriculum, non admodum alte penetrans, infigatur, membrana quadam, artificii &admirationis plena, ceu operculo, plerumque obducitur, quam hactenus nullus Anatomicorum non ignoravit, tametsi aliqui ex illis, quibus studium est aliorum inventa pro suis edere, hac re a propriis exploratoribus, quos etiam stipendio conducunt, minus bene percepta, non Cavae Venae, sed alterius sine Pari orificio membranulas ceu Janitrices, eidem praefectas, cum magno omnium risu attribuerunt. Hanc ego membranam, ut possit quis ejus usum diligenter investigare, simulque Naturae solertiam summis laudibus extollere, brevibus describere non gravabor. Adhaeret sane interiori anteriorique Venae Cavae parieti Sternum respicienti, ab eaque sede principium sumere videtur: ubi autem ad medium fere ambitus foraminis pervenit, in multiplices fibras, easque satis crassas, desinit, quae, ceu reticulum, vario modo complicatae, &intextae reliquum semicirculum complent, &toti foraminis capedini solute, ac sine conjunctione obducuntur; ita ut possint ab irruente materia hinc inde impelli, atque repelli: aliquando tamen haec membrana ejusmodi contextu fibrarum destituitur, &pariter atque illa, quam orificio venae Coronariae praefici dixi, quasi cornutae Lunae speciem refert; aliquando adeo parva &angusta est, ut nisi diligenter animum quis advertat, quasi nulla sit, praetereatur.