Latin
28
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Postremo situs harum radicum non minus variat, quam figura &magnitudo; neque enim aequali spacio, ut in Simiis, inter se distant, sed aliae se mutuo tangunt; aliae vicinae sunt; aliae longo intervallo disjunguntur, quod quidem tertiorum Dentium, praecipueque superiorum proprium est, &secundorum, qui initio creantur, &septennio peracto cadunt; aliae distant quidem, quum nascuntur, sed incurvae sunt, sibique invicem ita occurrunt, ut extremae partes vel se mutuo tangant, vel adversa euntes via magis magisque usque disjungantur: hae, si quando ferro eruere Dentes oportet, franguntur mediae, &hominem maxime cruciant. Demum Molarium radices, quum tres sunt, &in superiori praecipue Maxilla, non aliter atque in Simiis, una ad interiorem, duae ad exteriorem partem vergunt; quum duae tantum in Maxilla inferiori secundum ejus longitudinem foramina, in quae figuntur, incisa habent, in superiore vero concavitati, quae extrinsecus &intrinsecus exsculpta est, adhaerescunt. CAP. XI. Numerus Radicum Molarium in genere.