Latin
29
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
MINI rbitror ex iis, quae de radicibus Molarium summatim diximus, unicuique patere in Homine non aeque, ut in Simia, facile esse de eis definire, &quemlibet intelligere, quam ob rem Anatomici varie de illis scribentes controversias non paucas introducant: nunc sigillatim de iisdem disserendum est. Galenus hac de re agens, inferiores Molares una semper radice a superioribus sibi oppositis superari, hosque plerumque ternis, illos binis constare, hisce verbis pronunciavit: ex Maxillaribus, qui Maxiliae superiori infixi sunt ternis, qui inferiori binis radicibus adhaerescunt, nonnullis tamen exceptis, qui supra saepe cum quaternis, infra cum ternis radicibus deprehenduntur, praesertim duo omnium primi interiores; tertius perraro ejusmodi esse invenitur: hactenus Galenus, quae oratio perplexa est, &neque in Homine, neque in Simia vera esse usquequaque potest; nam, ut duo primi Molares ternis radicibus in superiori, duabus in inferiori Maxilla firmati sint, Simiae non Hominis proprium est; quemadmodum, ut quarto &quinto quatuor interdum insint, ei magis quam Simiae convenit, veluti sectione facillime percipitur: idcirco Galenus dignus reprehensione videretur, si in libris de Usu Partium, in quibus se de Homine tractare profitetur, eamdem sententiam confirmaret: verum quia in illis, nulla superioris inferiorisve Maxillae habita ratione, parvis unam radicem, duas tresve majoribus, quatuor maximis inesse scribit, aut excusandus est, aut certe nec tam graviter nec tam severe accusandus; quum praesertim qui eum calumniantur, hac ipsi in re multo foedius labantur: quae quidem cuncta sunt a nobis, ut veritas magis elucescat, diligenter expendenda.