Latin
30
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque si parvi Dentes hoc a magnis differunt, quod illi una radice, hi pluribus continentur, duosque primos Molares inter parvos a Galeno numerari concedimus, cur ex iis aliqui unam, duas, tresve radices interdum habeant, alii vero perpetuo unam, explicari profecto facile non potest. Praeterea quum idem Author alibi statuat, cunctos Molares in magnorum Dentium classem referendos, ex eisque medios omnium maximos, alios vero utrimque collocatos minores esse scribat, sibi ipse parum constat, &quamvis id, quod asserit, in Hominibus verum, in Simus falsum esse observetur, (in quibus quartus &quintus magnitudine tertio non cedunt) tamen ipse permanere in sententia non videtur, quum Naturae aequitatem, Hippocrate duce, saepe laudans, Dentibus pro ipsorum magnitudine, quam Oris latitudine vel angustia metitur, aut unam aut plures radices tribuit; ita siquidem ait, quia media ejusdem Oris sedes amplissima est, interior vero quemadmodum anterior contracta, angustis Maxillarum partibus exiguos, latissimae magnos Dentes infixit; quod sane si, ut aequum eidem Galeno videtur, ita quoque verum esset, ex situ magnitudine Dentium dimensa, duo postremi Molares duobus prioribus minores essent, eisque aut una radix, quemadmodum Incisoribus in alia extrema Maxillarum parte positis, inesset, aut saltem pauciores, quam duobus illis, qui Caninis contigui sunt, quum hi non longe a medio longitudinis ductu utrique Maxillae adhaereant, illi in altero extremo sedem habeant. Ejusdem item Naturalis aequitatis ratione habita, superiores Maxillares oppositos inferiores, qui in magnitudine, aut nihil, aut vix praestant, una radice non superarent. Jam igitur liquido apparet, quam difficilis &lubrica sit haec quaestio, quum, quocunque te vertas, labi necesse sit, &offendere: nimirum si ex situ Dentium ut magnitudo, ita radicum numerus aestimandus est, duobus postremis neque tanta moles, neque tot radices debentur; sin ex radicum numero magnitudo Dentium expenditur, tantum abest, ut duos praedictos interiores duobus, qui Caninis sunt contigui, minores esse deceat, ut etiam tertium magnitudine interdum superare oporteat. Verum cum Galeno benigne agendum est, non tam subtiliter &austere eorum, quae dixit, ratio poscenda; siquidem dum varios particularum usus explicare studet, ut summam cunctis in rebus Naturae aequitatem patefaciat, ad aequilibritatem sane (ἰσονομίαν ita si lubet appellemus) saepe confugit, probabilibusque argumentis &rationibus utitur. CAP. XII. Cujusque Molaris Radicum Numerus. Sed expedit etiam minutius &subtilius de horum Dentium radicibus tractare, simulque videre,