Latin
31
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
num Galeno infensi de eis recte explicaverint: putant hi duos Molares superiores Canino Denti proximos, duabus tantum inniti radicibus; tres reliquos tribus, sicut etiam duos inferiores Canino contiguos una; tres reliquos duabus, neque animadvertunt conditionem duorum Molarium, qui post Caninum statim occurrunt, longe diversam esse, quam aliorum, solique primo inferiori multas radices negatas esse, una scilicet tantum ei concessa, illaque semper ferè simplici, raro bicorni, aut lineis sculpta, quum tamen superiorum multiformes sint, &primus non unam tantum, sed etiam duas, nunc vicinas, nunc distantes, immo tres quoque aliquando habeat.