Latin
32
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 32
Unproofread scanNot analysed yet
Minus item consequitur, si hepar positionem superiorem liene habet, ut Renis qui suo lateri inest continuo sit elatior: nam cum id viscus ipso quoque liene longius sit &crassius, facile impedit, ne emineat; insuper lienis quanquam humiliori loco positus sit, quam jecur, tamen non efficit, ut sinister Renis inferior sit dextro. est enim ille hoc ut plurimum in homine elatior; tametsi sunt in eo lienis &ventriculus insigniter magni, eorumque positio, non ad anteriora vergit veluti in brutis, quae prona ambulant, sed deorsum inclinat. Accedit, quod in brutis sinister Renis humilior est dextro; &tamen in plerisque eorum, neque lienis, neque ventriculus aeque atque in hominibus magnus est, neque utriusque situs inferiora &posteriora animantis spectat. Hisce parum firmis rationibus non desunt, qui alias commentitias adjiciant; nimirum quod Renis dexter sinistro calidior est, intestinoque caeco praestantior, ideoque consentaneum esse, ut utrumque horum ei subjectum sit: verum tamen qui hujusmodi vix probabiles rationes afferunt, hi profecto, quam facile sit, multarum partium exemplo eas evertere, non considerant: nam, ut alia praeteream, curnam quaeso, si calidi est in altum tolli, dexter oculus sinistro non eminet? sed nihil oportet hic morari: siquidem Renis dexter, qui sinistro est in homine, ut plurimum, humilior, omnem prope controversiam dirimit, &nihil esse, cur onus suscipiatur hoc argumentum confutandi, patefacit. Illud praetermitti non potest, si quando accidat, ut praeter Naturae legem Renum situs in homine adsit, Naturam ipsam, quippe quae solertissima sit, alios modos invenire, quibus dexter Renis sine impedimento superiore loco commode disponatur.