Latin
33
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 33
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut verum ingenue fatear, si sententiam malumus Authorum, quam verba sequi, crediderim ego Aristoteli &Galeno hoc potissimum fuisse propositum, ut planum facerent Renem dextrum proximiorem esse Jecori, quam sinistrum; nempe quia ille hoc viscus tangat, sinister minime: putoque eos Renis eminentiam ad Jecoris viciniam, &ad lateris rectitudinem potiùs, quam ad altitudinem positionis retulisse. Quod siquis Aristotelis &Galeni verba sectari &subtilius expendere mavult, is vero per me arbitrio suo contra eos, summae alioqui authoritatis Viros, &omnium Magistros, pro veritate pugnet. At vero Emulgentium vasorum ortum, pro ratione altitudinis &depressionis Renum non esse semper judicandum quilibet, mea quidem sententia, potest, qui artem hanc secandi diligenter tractet, plane percipere: nam quamvis venae &arteriae in alterum Renem insertarum origo humilior sit, tamen nihil prohibet quominus Renis esse possit elatior, si is, ut saepe contingit, vel suo conjuge major sit, vel Emulgentia vasa habeat, aut breviora, aut positionis magis obliquae. Item si horum vasorum origo in altero latere sit altior non erit propterea etiam Renis, in quem ea inseruntur, opposito Rene eminentior; fieri enim potest, ut vel ipse Renis minor sit, vel eamet vasa, aut longiora, aut deorsum nimis oblique producta habeat: sed de vario horum vasorum ortu, commodiore loco scribemus, &ea, quae huic tractatui deesse videri possunt, adjiciemus; hic satis est, pauca haec attigisse, ne idem saepius repetamus. Ergo ut quae de Renum situ dicta sunt summatim colligam; causam variae altitudinis Renum non in vasorum tantum refero ortum, sed in ipsorum quoque Renum magnitudinem aut parvitatem, quae ut dudum monui, impar saepe est ac dissimilis; &in ipsorum etiam vasorum longitudinem aut brevitatem; ac denique in eorumdem positionem magis minusve obliquam; namque ex his &unum &plura, &omnia simul idonea sunt ad Renum altitudinem variandam atque immutandam. CAP. XIII. De Renum Vinculis.