Latin
34
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 34
Unproofread scanNot analysed yet
enibus autem, ut in propria sede firmitudinem Rhabeant, Vincula Natura tribuit; altera enim tunica illis obducta, ea scilicet, quae à Peritonaeo ortum ducit, uterque Renis Septo transverso, laxo Intestino, &aliis quibusdam partibus annectitur: aliae praeterea fibrae nec paucae ab eodem Peritonaeo in Renes producuntur; hae tamen infimum eorum extremum non pertingunt, sed in externam ac gibbam ipsorum partem inseruntur; alligatur autem dexter Renis, tum Septo transverso, tum Jecori; illi, prope eam regionem, in qua Jecori connascitur, nec procul ab eo vinculo, quo Hepar in dextra parte eidem Septo annectitur; huic, in simam ejus partem membraneo vinculo injecto. Aliqui vasa ipsa vinculis jure annumerant, quod eorum quoque ope Renes suspensi esse videantur. CAP. XIV De Renum Vasis ex Hippocrate. asa, quae Renes sortiti sunt, ab Aristotele meatus Venae majoris &Aortae appellari solent: a Galeno alibi meatus, alibi vasa, &alibi stomachi attrahente, tenue &aqueum excrementum nuncupantur: Aretaeus alveolos ea nominat, &iuniores Medici ab officio arterias ac venas Emulgentes.