Latin
CAP. XXXIV
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 90
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXV. De Secretione Lotii a Sanguine in Renibus variae Opiniones. bi sanguinem una cum serosa humiditate ReOnes attraxerunt, illo ita, ut exposuimus, nutriuntur; hac vero, perinde ac succo melancholico Lienis, tamdiu fruuntur, quamdiu id, quod utile est, perfecte coctum fuerit. Segregatur autem ejusmodi humiditas a sanguine, in ipsa alimenti concoctione, vi Renum; tum quia attractrix facultas ipsorum id, quod pro nutritione utile est, in eorum substantiam recondit, inutile vero expultrix virtus secernit, ac foras trudit: tum vero, quia naturalis Renum calor, dum coctio perficitur, heterogenea disgregat, &homogenea congregat: numquid autem ad coctionem alimenti, &ad humoris aquei secretionem pingue, quo Renes obducti sunt, perinde atque Omentum Ventriculo, aliquid opis afferat, an secus, illis examinandum relinquo, quibus Aristotelis doctrina maxime cordi est, ejusdemque Authoris de pinguis temperie ac generatione opinionem tuentur. Sed quaeret aliquis, cur serosa humiditas, &bilis flava, quae ob delitiam a Renibus &a vesica Jecinoris attrahuntur, paulo post adeo inutiles &insuaves evadant, ut expelli ab iisdemmet partibus cernantur; hoc certe non admodum facile est explicare, quandoquidem neutrum ex his excrementis est ita immutatum, ut propriam naturam ac formam deposuerit, aut certe contrariam penitus affectionem adsciverit; nisi forte hoc evenire quis credat, quia sicut maturi fructus facile putrescunt, ita etiam FFICI hi humores parvo momento servantur incolumes propter continuam, quae in ipsis sit, alterationem, brevi contrariam qualitatem assequuntur, ob quam eos non modo inutiles, verum etiam noxios persaepe reddit, quod urinae exemplo non est difficile persuadere, quandoquidem, si haec diutius in Vesica retineatur, acris &foetida evadit: aut si mavis, de his excrementis par judicium, ac de alimento faciendum est; hoc enim ubi Ventriculus attraxit, eoque probe satiatus est, tanquam onus aperto Pyloro deorsum trudit; quamvis nulla alia ratione inutilis censeri debeat, nisi quia ejus copia Ventriculo jam satiato, superflua efficitur: vel est potius dicendum.