Latin
CAP. XXVIII
Bartolomeo Eustachi, Opuscula anatomica 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVIII. Utilitas, quam Dentes sine Actione Praebent. Isus Dentium, qui sine actione considerandus est, dupliciter differt; nam aut ad ca refertur, quae Dentibus prosunt: aut ad alias partes, quibus ipsi aliquid commoditatis afferunt. primo genere durities &Densitas continentur, quae ut mihi videtur, aeque omnibus inest ne prius scilicet conterantur, quam cibos comminuant; hanc praecipue Molaribus videtur tribuere Galenus, fortasse quia diutius suo munere funguntur, &pluribus locis sese tangunt; sunt tamen Incisores &Canini aeque duri, quia licet breviori tempore agant, durioribus occurrunt. Figura muneri egregie respondet; Molares haud laeves sunt, ut alii, quia munus suum obire commode nequirent, quando ab inaequalibus atque asperis melius cuncta minui &conteri molae triticcae demonstrant, quas attritas, ac laeves redditas Artifices hanc ob causam rursus excidunt, &asperiores faciunt: acuti &lati Incisores sunt, quia scindunt: acuti in superiore, lati in inferiore parte Canini, quia dura sine robore non franguntur: lati item, sed non aequaliter sunt Molares; etenim quae laevia fiunt, amplis basibus indigent; quodsi exigui angustive essent, longissimo nobis tempore ad cibos atterendos opus esset, quae sane causa est, cur Incisoribus &Caninis attenuari nihil possit. Concavitatis Dentes sunt participes, non ut leviores sint (haec enim mihi ratio in ipsis ineptissima videtur) sed ut commodius generari, nutriri, ac sentire possint; quum, veluti supra ostendimus, duplici substantia constent, altera, quae corticem refert, altera, quae internae arboris parti commode assimilari potest, &imminuta concavitate dura deinceps magna ex parte evadit, &ossis formam suscipit.