Latin
Lines 1.147-1.156
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.147-156
Not analysed yet
De quodam suspenso.
Quidam faber ahenarius Basileae suspensus erat. et alter nescius rei cum ad forum Basiliense intempesta nocte maturaret, et nimia festinatione clausas adhuc portas suspicaretur, coepit sub arbore non procul a patibulo quiescere. Non autem multo post tempore venerunt alii, et ipsi ad forum properantes. qui patibulum intuentes atque suspensum cognoscentes, illum inclamaverunt, si vellet ut secum ad forum iret. quibus verbis ille excitatus (quem dixi primum quiescere coepisse sub arbore) Expectate o boni socii clamat, ego veniam. unde illi mortuum loqui existimantes, adeo extimuerunt ut celerrima fuga paene exanimarentur. Ille vero semper secutus. Manete inquit rogo. Ego vobiscum ibo, et quanto plus clamavit secutusque est, tanto magis illi festinarunt. adeo ut semianimes tandem ante portas urbis reperirentur, atque non nisi longo demum tempore sanitatem pristinam ex longa consternatione receperunt.
De alio suspenso.
Quaedam sororculae Beguttae cum hominem furcis addictum pro consolatione accederent, interrogatae ab illo quae essent, filias se dei esse responderunt. Dixit ille. Accedite precor propius et consumemus matrimonium, lascivis tamen verbis, dum tam divitem socerum habeamus.
De quodam confitente se monialem cognovisse.
Quidam confessus est monialem se cognovisse. A cuius infando amore sacerdos illum dehortari conatus, dixit moniales esse mortuas mundo et soli deo esse sacras, servireque debere. Ad quod ille. non est ita inquit pater bone illam enim sic sese exagitasse, ut viventi simillima fuerit. nec solius esse dei, quippe quae profestis ad minus diebus etiam hominum servitio manciparentur.
De monacho.
Monachus quidam quaesitus quamdiu fuisset in ordine suo. dixit. Quadraginta annos. at ordo in me non fuit ad annum.
De alio.
Alius ex ordine mendicantium cum venisset ad Argentuariam ab externis regionibus, essetque praefectus aliis et prior (ut ita louqar) coepit ex monasterio publice alere meretricem, in eius enim forsan patria lacivius monastici viri vivebant. quod ceteri aegre ferentes, quia inde quaestui suo detraheretur publicam alere cum prohiberent, dixit ille. Deberem ego esse prior et non futuere? non faciam, atque direpta non modica pecunia abiit.