Latin
Lines 1.330-1.337
Bebel, Heinrich Bebel (1472-1518) 1.330-337
Not analysed yet
De fatuo cuiusdam principis.
Donatus quidam fatuus seu morio cuidam principi electori in Germania, cum saepe observantium oculos frustratus, et custodientium manibus elapsus profugisset, tandem comprehensus, principali conclavi mancipatur, ac aliquamdiu inclusus coepit ventris exonerandi molestia urgeri. Unde cum nec exitus pateret, nec vas aliquod in quod cacaret videret, in ocreas principis cacavit. Paulo post revertitur princeps, et ad venationem equitaturus induit illas, quas cum iniecto pede, foetore atque stercore plenas comperisset. Fatue quis istud fecit, inquit? Ille confestim se nescire quis fecerit, et neque se fecisse asseverat. Tum princeps, et quis fecisse potest praeter te? cum nemo alius affuerit. Ad hoc fatuus. Oportet Regulum fecisse. Est enim Regulus omnium minima avicula, quae ibi in cavea detinebatur, quam fatuus incusavit, tam grande stercus egessisse.
De eodem.
Idem cum iuxta Salam, memorabile apud historicos Germaniae flumen obequitaret, fuit interrogatus ab eo qui in adversa parte fluminis equitabat, ubi flumen vadari posset. Respondit. ubique bene. Ille autem verbis fatui fidem habens, cum in flumen equum adegisset, profunditate illius paene absorptus est, et cum tandem aegre flumen superasset, quaesivit indignanter, cur se decepisset? Ad hoc fatuus. O fatue et homo nihili. Anates ille huc ad me nataverunt illaesae, tam infirmum animal, et tu cum tanto caballo non potes?
De eodem.
Idem cum audiret apud principem suum quandam esse arcem (nisi fame ad deditionem compelleretur) inexpugnabilem. Cogitavit fatuus quomodo arcem expugnaret, atque triduo sub munimentis ante portas ieiunus delitescebat, et cum fame sua nihil proficeret, abiit tandem, principemque mendacii arguebat, qui arcem fame expugnandam censeret cum ipse paene fame confectus, nihil effecisset.
De eodem.
Idem cum semel anserem incubantem interemisset, mox ipse ne ova deperirent incubationis officium assumpsit. quem cum alius inclamaret, expressit primum sibilum anseris, atque altero saepius clamante. noli, inquit, clamare, ne terrore afficias mihi ova, quo minus pullos producant. Dicuntur mihi multa alia facetissima de illo. quae nondum audire potui.