Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 112
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam lanus Lacinius, qui de facultate chimica in transmutandis metallis multa disputauit, eiusque disputationis summam memorat Cardanus loco supradicto, probat arte chimica posse confici verum aurum, his rationibus. Primò metalla sunt quaedam pura &concocta, vt aurum &argentum: quaedam cocta sed impura, vt aes, ac ferrum: quaedam ciuda &imputa vt vtrumque plumbum; sed impura repurgari, cruda concoqui possunt. igitur ex aere, ferre &plumbo, aurum &argentum fieri potest. Quod autem talia concoqui possint, demonstrat ex sententia Aristotelis 4. Meteororum vbi de concoctione agit. De purgatione dubium non est, quippe cum proprium sit ignis separando purgare. Deinde propinquitas, paruumque causarum discrimen, hoc idem suadet, cum ab ijsdem omnia fiant. Supponit autem omnia metalla constare sulphure &argento viuo; quaecunque verò similia sunt, facilè inuicem transmutantur, eoque magis, quòd natura videtur semper perfectissimum int indere in omni genere, velut aurum, quae igitur imperfecta sunt, artis beneficio perfici posse videntur, tum vt ad finem, tum vt ad motus ipsius perfectionem perducantur. Postea si ars auctore Arist. in 2. Phys. &4.