Latin
NON MODO ASTRA NON
Benedict Pereira, De magia 300
Unproofread scanNot analysed yet
libro contra Manichaeos, cap. 21 cum is ageret de hominibus, quorum dum sunt in corpore mortali occulia sunt corda, ita scribit: Neque enim in illis corporibus coelestibus sic latere posse cogitationes credendum est, quemadmodum in his corporibus latent, sed sicut nonnulli motus animorum apparent in vultu, &maxime in oculis, sic in illa perspicuitate ac simplicitate coelestium corporum omnes omninò motus animi latere non arbitror. Haec ibi Augustinus. 29. Vtrum secundum Augustinum astra sint signa omnium rerum humanarum. VERVM, si quis locum hunc non prorsus inconsideratè legat, planè compenet August num per coelestia corpora non intelligere orbes coelestes, sed corpora beatorum hominum, post resurrectionem caelesti gloria &im nortalitate donan &ponere eum discrimen inter homines in hisce caducis corporibus viuentes, &eosdem Digitized by Goog posi post resurrectionem in glorificatis corporibus immortalem &beatam vitam agentes: quòd arcana cordium multiplici simulatione callidè tegant &occultent, ideoque saepè alios fallant: in his verò manifesta erunt omnium corda omnibus, omnisque prorsus aberit simulatio, fictio atque deceptio.