Latin
NON MODO ASTRA NON
Benedict Pereira, De magia 301
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hunc esse verborum Augustini germanum intellectum, ex proximè consequentibus eius verbis palàm est: haec enim subtexuit. Itaque illi merebuntur habitationem illam, &commutationem in angelicam formam, qui etiam in hac vita cum possint sub tunicis pelliceis occultare mendacia, oderunt tamen ea, &cauent flagrantissimo amore veritatis; &hoc solum regunt quod ij qui audiunt ferre non possunt, sed nulla mentiuntur. Veniet enim tempus, vt nihil etiam contegatur, nihil est enim occultum quod non manifestabitur. sic Augustinus. Quare cum Augustinus satis explicatè &apertè loquatur de corporibus hominum glorificatis, non autem de coelis vel astris; demiror sanè Iulium Sirenum tam incogitanter &oscitanter legisse hunc locum, vt propter eum maxime, Augustinos Ferit huiusmodi sententiam, cuius n lum eo loci vestigium apparet, &extat apud eundem in lib. de Ciuit. DEI copiosa &grauis confuta. io. 30. De natura &varietate signirum. CAETERVM, astra esse signa terum futurarum, censeo equdem non solùm esse alienum à vera philosophia, sed etiam acris literis contrarium.