Latin
NON MODO ASTRA NON
Benedict Pereira, De magia 302
Unproofread scanNot analysed yet
Ac licet complures earum rationum quas superiori capite tractauimus, etiam valeant ad hoc probandum; nouis tamen aliquot argumentis quae propriè eiusmodi sententiam refellant, noc loco vtendum est. Principio, quod est naturale signum alicuius rei, id vel eius rei causam vel effectum esse, vel vtrumque ab eadem superiori &communi causa proficisci necesse est, nam quod, praeter haec quartum membrum fingi posset, videlicet, vt illud signum necessariò sit coniunctum cum causa rei ab illo significatae, id non est diuersum à tertio membro: talis enim connexio &coniunctio non aliter esse potest quam vt causa illa prius ex se patiat id quod est signum: deinde id quod est signatum; aut vt idem quod causam excitat vel admouet ad agendum, simul etiam adhibeat &applicet id quod est signum ad prificandum vtrumque autem horum adr Umunem causam refertur. Hinc igitur argumentari licet ad hunc modum: Si coeli &sydera sunt signa omnium rerum sublunarium, vel sunt earum rerum causa, sed hoc negat ista opinio: vel sunt effectus, quod nec illi dicent, nec vllus hominum sanae mentis audebit dicere: aut, quod tantummodo reliquum est, tam coelestia quàm sublunaria ab eadem superiori &communi causa proueniunt: quemadmodum Iris signum est serenitatis, non quia sit eius causa vel effectus, sed quia eadem est communis vtriusque causa.