Latin
CAPVT VI
Benedict Pereira, De magia 59
Unproofread scanNot analysed yet
Per alteram porrò actionem Daemonum, quę non est motus localis eorum, sed cum consequitur, hoc est, per actiones cau sarum naturalium, quas Daemones inuitem applicarunt &temperarunt mira quo que Daemones possunt efficere. Sunt enim singulares quaedam virtutes occultae &ignotae hominibus, sunt, in quam, in certis quibusdam aquis, terris, succis, gem mis, lapidibus, herbis, lignis, animalibus, &in ipso hominis corpore mirabilium ac penè incredibilium operum effectrices: quarum rerum exempla, supra tractando tertiam quęstionem, nonnulla posuimus, sed plurima reperiuntur apud Solinum, Plinium &Albertum in libris de Mineralibus &Animalibus. Hae virtutes quibus in rebus naturalibus insint, vbi locorum lateant, quibus cum rebus componi &misceri ac temperari debeant, quo tem pore tempestiuè &opportunè ad operandum adhiberi oporteat, notissimum est Daemonibus, quas etiam vndecunque &quocunque voluerint, maxima facilitate, celeritateque clam homines transferre possunt. Huiusmodi autem effectus, quatuor ob causas sunt hominibus admodum mirabiles. Primò quia sunt noui &nusitati. Secundò quia modus quo Daemon illos molitur, est occultus &inuisibilis.