Latin
1.94 to 1.100
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.94-100
Not analysed yet
Caput 29: Si debeant fratres exeuntes de monasterio item recipi Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio, si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem pro quo egressus est, et sic in ultimo gradu recipiatur, ut ex hoc eius humilitas conprobetur. Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari. Caput 30: De pueris minori ætate qualiter corripiantur Omnis ætas vel intellectus proprias debet habere mensuras. Ideoque quotiens pueri vel adulescentiores ætate, aut qui minus intellegere possunt, quanta poena sit excommunicationis, hii tales dum delinquunt, aut ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus coerceantur, ut sanentur. Caput 31: De cellarario monasterii qualis sit Cellararius monasterii elegatur de congregatione sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non prodigus, sed timens Deum; qui omni congregationi sit sicut pater. Curam gerat de omnibus. Sine iussione abbatis nihil faciat. Quæ iubentur custodiat. Fratres non contristet. Si quis frater ab eo foret aliqua inrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet, sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget. Animam suam custodiat, memor semper illud apostolicum, quia: Qui bene ministraverit, gradum bonum sibi adquirit . Infirmorum, infantum, hospitum pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio, quia pro his omnibus in die iudicii rationem redditurus est. Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac si altaris vasa sacrata conspiciat. Nihil ducat neglegendum. Neque avaritiæ studeat neque prodigus sit et stirpator substantiæ monasterii, sed omnia mensurate faciat et secundum iussionem abbatis. Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur bonus, ut scriptum est: Sermo bonus super datum optimum . Omnia quæ ei iniunxerit abbas, ipsa habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non præsumat. Fratribus constitutam annonam sine aliquo tyfo vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii, quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis . Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur, a quibus adiutus et ipse æquo animo impleat officium sibi commissum. Horis conpetentibus et dentur quæ danda sunt et petantur quæ petanda sunt, nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei.