Latin
1.58.336 to 1.58.365
Benedict, Regula 1.58.336-365
Unproofread scanNot analysed yet
»Et S. Madalgisilus (In append. ad saec. iv) «cupiens arctiorem remotamque arripere vivendi formulam, cum magna humilitate expetiit, ut sibi liceret remotum et quietum locum perquirere. . . . quique quod devote expetiit, gratuita fratrum benignitas ei cum magna dulcedine concessit, »ut scribit Hariulfus in ejus Vita, n. 5. Denique S. Wilfridus episcopus Eboracensis, et abbas Ripensis Celino praeposito petendae eremi conces…urus licentiam, rem prius fratribus retulit, ut auctor e…t Eddius in ejus Vita, n. 60. Et sane aequum videtur ut qui de consensu fratrum in monasterio solent admitti, ab eo haudquaquam recedant nisi accedente totius congregationis benevola concessione: apud veteres tamen solum abbatis consensum satis fuisse probari posset ex Severo Sulpicio, cujus haec verba (Lib. i Dial. ,c. 5): «Haud procul ab eremo Nilo contigua multa sunt monasteria: habitant in uno loco plerumque centeni. . . . Ex his si qui majorem virtutem mente conceperint, ut acturi solitariam vitam se ad eremum conferant, non nisi permittente abbate discedunt. »Unus e nostris, S. Tillo monachus Solemniacensis, absque abbatis aut fratrum voluntate clandestino discessu monasterium deseruit, et eremum petiit. Tertium vero monachorum teterrimum genus.] Nigris coloribus tertium monachorum genus depingit S. Benedictus, unde et illud vocat teterrimum, id est «nigerrimum, obscurissimum, horribile, agreste, vel ferum, »inquit Smaragdus. Eodem modo S. Hieronymus (Epist. 22): «Tertium genus est quod Remohoth dicunt teterrimum atque neglectum. »Et apud Cassianum abbas Piamon (Collat. 18, cap. 7): «Emersit post haec illud teterrimum et infidele monachorum genus, vel potius noxia illa plantatio rediviva concrevit, quae per Ananiam et Saphiram in exordio Ecclesiae apostoli Petri severitate succisa est. »Ubi quod ait ab Anania et Saphira originem duxisse, idem asserunt S. Isidorus lib. ii de Eccles. Off. ,c. 15; et Venerabilis Beda in cap. v Act.