Latin
Chapter 16
Benedict, Regula 16.18
Unproofread scanNot analysed yet
Multas alias pias institutionis septem horarum canonicarum adducunt causas, qui de officiis ecclesiasticis tractatus ediderunt auctores, quas omnes hic referre praesentis non est otii; unam duntaxat pro capitis hujus conclusione proferam ex Petro Damiani (Opusc. 10, cap. 1): «Septem sunt levia minimaque peccata, inquit, in quibus non solum peccator, sed etiam justus quisque quotidie labitur, etiamsi in excelso jam perfectionis culmine stare videatur; quae profecto sunt: Cogitatio, ignorantia, inconstantia, necessitas, infirmitas, oblivio, subreptio…. . Propter haec igitur septem levia parvaque peccata, quae pro fragilitatis humanae debilitate cavere non possumus, hoc ex magisterio Spiritus sancti a piis Ecclesiae doctoribus institutum est, ut vota nostra per unumquemque diem septies persolvamus. Haec sane septem canonicarum horarum officia quasi septem baptismatum lavacra in sanctae Ecclesiae sunt gremio constituta, ut septem offensionum maculas, quas ex quotidiana vitae hujus conversatione contrahimus, totidem, ut ita loquar, orationis quotidianae fluentis expiare curemus, quatenus assiduum corruptibilis vitae pulverem satisfactionis aura decutiat, et mundanae conversationis lutum superfusae orationis frequens unda detergat. »