Latin
35.448.441 to 35.448.484
Benedict, Regula 35.448.441-484
Unproofread scanNot analysed yet
»Quibus S. Hugo addidit «festum Vinculorum B. Petri, et festivitatem omnium Sanctorum, et transitum B. Martini, Purificationem quoque B. Mariae, et Dedicationem ecclesiae, si extra Quadragesimam evenerit, et solemnitatem SS. Trinitatis. »Vasa ministerii sui munda et sana cellerario reconsignent. Qui cellerarius item intranti consignet, ut sciat quid dat, aut quid recipit.] Idem decernunt S. Isidorus in Regula, cap. 19, et Magister, cap. l6. Ex mente autem S. P. Benedicti cellerarius, ut ait Hildemarus, ab egredientibus «tria debet requirere, in vasculis, hoc est munditiam, integritatem, atque numerum; munditiam, si munda sunt; integritatem, si sana sunt; numerum, si tota sunt. »Quaerit vero hic Boherius quandonam cellerarius intrantibus hebdomadariis vasa coquinae reconsignare debeat? Respondetque. Aut statim ut egrediens reddiderit, aut saltem ante completorium, aut demum dominica, finitis matutinis. veteres monachi a quibus S. P. Benedictus hunc canonem in suam Regulam invexit, feria secunda, qua suam incipiebant hebdomadam, post matutinos hymnos hujusmodi utensilia sibi succedentibus consignabant (Cassian. lib. iv, cap. 19). Ex libro autem Usuum Cisterc. «statim post vesperas, si dies jejunii fuerit (Cap. 108); aut post refectionem servitorum, si Quadragesima; vel post coenam eorumdem, si dies fuerit prandii, vasa, et caetera quae in coquina receperunt, cellerario reddant, et cellerarius intranti. Quod si aliqua de his quae reddenda sunt, desunt, in capitulo satisfaciant; et quae defuerint notificent. »Horum vasorum seu utensilium numerum et nomina offendes apud Udalricum, lib. ii, cap. 36, et in mss. Cons. S. Benigni cap. 35. Obiter hic notandum ad eos, qui ex coquinae exercitio exibant, pertinuisse sequenti hebdomada communem focum hiemis tempore praeparare, ut discimus ex his Hildemari verbis (Comm. in cap. 6): «Abbas debet locum deputatum habere, ubi se calefaciant, et illi debent facere focum, qui hebdomadam coquinae dimiserunt. »Et ex Udalrico (Lib.