Latin
Chapter 36
Benedict, Regula 36.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quia de talibus.] Scilicet morosis, superfluis aliisque omnibus infirmis. Copiosior merces acquiritur.] «Pro patientia, pro labore, pro bona intentione, pro sancta devotione, »inquit Bernardus Cassinensis: unde interroganti cuidam fratri, cujus ex duobus opus majus esset, quorum unus sex diebus jejunaret, alter infirmis praestaret obsequium, respondit senex (Lib. vii de Vit. Pat. ,cap. 19): «Si ille qui sex dies jejunat per nares se suspenderit, non erit similis illi alteri in conspectu Dei. »Nimirum dum alios curamus, nos ipsos sublevamus; et dum aliorum corpora purgare satagimus, animae sordes ipsi emundamus, Deoque longe acceptiorem efficimus. Praeclarum sane est quod de Joanne minore Thebaeo, abbatis Ammonis discipulo, refert Ruffinus (Lib. iii de Vit. Pat. ,num. 155). Hic nimirum «duodecim annis ipsi seni infirmanti fecit obsequium; senex tamen cum vidisset eum laborantem, nunquam illi sermonem blandum locutus est. Cum autem transiret de corpore, sedentibus aliis senibus, tenuit manum ejus et dixit ei tertio: Salveris, salveris, salveris; et tradidit illum senibus dicens: Iste non homo, sed angelus est, qui tot annis mihi infirmanti, nec tamen bonum sermonem a me audiens, fecit obsequium. »Vide S. Dorothel doctrinam 14.