Latin
4.103.166 to 4.103.188
Benedict, Regula 4.103.166-188
Unproofread scanNot analysed yet
xiii). Ab hac vero dilectionis lege nullus eximitur, nullus aliquo potest excusari praetextu: «Potest mihi aliquis dicere: Non possum jejunare, inquit S. Caesarius (Serm. 225 in Append. Serm. S. Aug.) ,non possum vigilare; nunquid potest dicere: Non possum amare? Potest dicere: Non possum res meas totas pauperibus dare, et in monasterio Deo servire; nunquid potest dicere: Non possum diligere? »Et certe, ut optime observat S. Thomas (1 2, q. 109, a. 3), «diligere Deum super omnia est quiddam connaturale homini, et cuilibet creaturae, non solum rationali, sed etiam irrationali, et etiam inanimatae secundum modum amoris, qui unicuique creaturae competere potest. »Unde etiam apposite S. Basilius (Regul. fus. cap. 2): «Dilectio Dei, inquit, doceri non potest; neque enim luce gaudere, et vitam affectare ab alio quopiam didicimus; neque diligere parentes aut nutritores alius nos docuit: ad hunc itaque modum, vel certe multo magis divinum hoc desiderium, non potest aliunde per externam doctrinam disci; sed constitutioni hominis seminaria quaedam indita est ratio, quae in seipsa haberet causas et affectus familiariter diligendi. »