Latin
4.107.1 to 4.107.28
Benedict, Regula 4.107.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Quia tamen nihil fit aut fieri debet a rationali creatura sine causa, quibus ad amorem divinum rationibus moveri possimus, breviter explicandum est. Primam rationem paucis exponit S. Bernardus cum dicit (De Dilig. Deo, c. 1): Causa diligendi Deum Deus est, hoc est summa bonitas, summus amor, summe amabilis, quem diligere omni creaturae connaturale est. Secunda est propter summum ejas erga nos amorem; nam, ut dicit Gilbertus de Hoillandia (Serm. 19, in Cant.) ,improbus sui provocator est amor: nullo pretio, nulla mercede compensari potest, uno rependitur amore; nec aliud a nobis exigit Deus, qui nos ad hoc unum dilexit, ut eum diligamus; «nam cum amat Deus, non aliud vult quam amari, inquit S. Bernardus (Serm. 83, in Cant.) ,quippe non ad aliud amat quam ut ametur; sciens ipso a nore beatos qui se amaverint. »Cum ergo prior ipse dilexerit nos, «dignus plane est qui redametur, praesertim si advertatur, quis, quos, quantumque amaverit, »ut loquitur iterum idem S. doctor (de Dilig. Deo, cap. 1). Tertia diligendi Dei causa procedit ex summis ejus in nos beneficiis, quibus suum S. Bernardus amorem ita excitabat (Ibid. c. 5): «Quid ergo ego, qui Deum meum teneo vitae meae non solum gratuitum largitorem, largissimum administratorem, pium consolatorem, sollicitum gubernatorem; sed insuper etiam copiosissimum redemptarem, aeternum conservatorem, dilatorem, glorificatorem? »Quarta inter alias magnis nos urget stimulis gratia redemptionis, pretioso Christi sanguine comparata. «Sed est quod me plus movet, inquit idem S. Bernardus (Serm. 20, in Cant.) ,plus urget, plus accendit, super omnia, inquam, reddit amabilem te mihi, Jesu bone, calix quem bibisti, opus redemptionis nostrae; hoc omnino amorem nostrum facile vindicat totum sibi; hoc, inquam, est quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius exigit, et aretius stringit, etc.