Latin
4.107.29 to 4.107.56
Benedict, Regula 4.107.29-56
Unproofread scanNot analysed yet
»Quinta causa est, quia qui Deum diligit unus cum eo efficitur. Praeclare iterum S. Bernardus (Serm. 50, in Cant.) ,«Neminem suspicit amor, sed ne despicit quidem: omnes ex aequo intuetur qui perfecte se amant, et in seipso celsos h? milesque contemperat, nec modo pares, sed unum eos facit: tu Deum forsitan ab hac amoris regula excipi putas? Sed qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Quid miraris? ipse factus est tanquam unus ex nobis. »Sexta causa est, quia proprium monachorum opus est Deum diligere: unde Gilbertus de Hoillandia suos alloquens ait (Serm. 19, in Cant.) : «Aliorum alia sunt officia, vestrum speciale munus est amor. »His atque aliis hujusmodi stimulis, qui passim occurrunt apud auctores, excitandus est in nobis amor Dei, quibus qui non excitatur, hunc non obdormire, sed prorsus mortuum esse merito dixeris; nam «dignus plane est morte qui tibi. Domine Jesu, recusat vivere, et mortuus est: et qui tibi non sapit, desipit; et qui curat esse, nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est, »inquit S. Bernardus. Porro licet modus diligendi Deum sit diligere sine modo, ut loquitur idem S. doctor (De Dilig. Deo, cap. 1), aliquem tamen nobis hic praefixisse videtur S. Benedictus, cum dixit Deum diligendum esse ex toto corde, tota anima, tota virtute; quem modum ita exponit S. Augustinus (Lib. i de Doct. Christ. ,c. 22); «Haec est regula dilectionis divinitus constituta: Diliges proximum tuum sicut teipsum; Deum vero ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; ut omnes cogitationes tuas, et omnein vitam, et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum ait: Toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitae nostra partem reliquit quae vacare debeat, et quasi locum dare, ut alia te velit frui;