Latin
4.107.87 to 4.107.109
Benedict, Regula 4.107.87-109
Unproofread scanNot analysed yet
»Angusta proximi notio, quam alibi paulo fusius S. doctor extendit: «Proximus inquit, est omnis homo; proximus tuus est qui tecum natus est ex Adam et Eva: omnes proximi sumus ratione nativitatis, et alter alteri frater, illa spe coelestis haereditatis proximum tuum debes putare omnem hominem etiam antequam sit Christianus. »Neque his quoque dilectionis limitibus contentus, proximo notionem ad ipsos etiam angelos extendit in libris de Doctrina Christiana (Lib. i, c. 30), ubi postquam statuit eum dici proximum cui praebendum est, aut a quo nobis praebendum est officium misericordiae, ita infert: «Manifestum est hoc praecepto, quo jubemur proximum diligere, etiam S. angelos contineri, a quibus tantae misericordiae officia impenduntur. »Jam vero qualis debeat esse nostra in proximum dilectio docet idem S. Augustinus his verbis (De Mor. Eccl. cathel. c. 28): «Qui ergo diligit proximum, agitquantum potest ut sanus corpore sanusque animo sit; sed cura corporis ad sanitatem animi referenda est. »Et alibi (De Doctr. Christ. ,c. 22); «Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo agere debet, ut et ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum. »Verum cum tanta sit humanae infirmitatis necessitas, ut qui omnes homines diligere tenemur, omnibus tamen subvenire non possimus, quid in tanta necessitate positi putissimum agere debeamus, ita describi S. doctor (Ibid. ,c. 28): «Omnes homines aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur. S cutenim si libi abundaret aliquid quod dari oporteret ei qui non habet, nec duobus d? ri potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua necessitate superaret, nihil justius faceres quam ut sorte eligeres cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout qu? sque tibi colligatius temporaliter adhaerere potuerit.