Latin
4.107.57 to 4.107.86
Benedict, Regula 4.107.57-86
Unproofread scanNot analysed yet
sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur, quo lotus dilectionis impetus currit. »Aliter S. Bernardus hunc locum explicat (Serm. 20, in Cant.) : «Mihi, inquit, videtur, si alius competentior sensus in hac trina distinctione non occurrit, amor quidem cordis ad zelum quemdam pertinero affectionis; animae vero amor ad industriam seu judicium rationis; virtutis autem dilectio ad animi posse referri constantiam vel vigorem. Dilige ergo Dominum Deum tuum toto et pl? no cordis affectu; dilige tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige ex tota virtute, ut nec mori pro ejus amore pertimescas, etc. »Et infra: «Ergo nec abduci blanditiis, nec seduci fallaciis, nec injuriis frangi, toto corde, tota anima, toto virtute diligere est. »Neque certe minus amandus Deus; nam, ut dicit Gilbertus de Hoillandia (Serm. 19, in Cant.) ,«Si infra vires tuas amor se cohibet et contrahit, iniquus est; et si juxta vires, exiguus. »Quid ergo? Iterum cum eodem Gilberto dicat unusquisque nostrum (Ibid.) : «Diligam te, bone Jesu; diligam te, virtus mea, quem non possum gratis diligere, nec possum tamen satis diligere; dirigantur in te ex integro studia mea, nec alieno deducantur et distrahantur affectu. At quam exigua sunt etiam cum integra sunt in te studia nostra? quomodo ergo diminuam, quod cum integrum est, tam exile est? totus in te, Deus bone, desiderio ferar. »Deinde proximum tanquam seipsum.] Ut hoc instrumentum breviter expediam, tria mihi inquirenda propono: 1° quis noster proximus dicendus sit; 2° quis noster in eum affectus esse debeat; 3° quae instrumenti hujus necessitas vel utilitas. Primum explicat S. Augustinus (Serm. 108, in Append. Serm. S. August.) seu quivis alius his verbis: «Si forte quilibet quaerat quis sit proximus, sciat omnem Christianum recte proximum dici, quia omnes in baptismo filii Dei sanctificamur, ut filii simus spiritaliter in charitate perfecta.