Latin
4.117.1 to 4.117.27
Benedict, Regula 4.117.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia nonnulli specioso pietatis velamine prurientem visendorum consanguineorum cupidinem obtegunt, his non abs re erit funestissimum cujusdam monachi casum ob oculos ponere. Rem narrat S. Bernardus testis oculatus in haec verba (Serm. 64, in Cant.) : «Vidi ego hominem currentem bene; et ecce cogitatio (quidni vulpecula fuit?) : Quantis, inquit, bonum quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus, et cognatis, notis et amicis! Amant me, et facile acquiescent suadenti. Utquid perditio haec? Vado illuc, et salvo multos ex i? lis, et me pariter; nec verendum in loci mutatione, etenim dum bene faciam, quid prodest ubi, nisi quod illic procul dubio satius, ubi fructuosius degam? Quid plura? It, et perit miser, non tam exsul ad patriam, quam canis reversus ad vomitum. Et se perdidit infelix, et suorum acquisivit neminem. »Videsis S. Hieronymum de Vita Malchi monachi. Jam vero si quis objiciat Apostolum dicentem: Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, respondet S. Basilius (Const. Monast. ,c. 21): «Apostolus locutus est ad saeculares, ad eos qui divitias externas et crassas habent, possuntque cognatorum egestatem solari. . . . Haec ad viventes pertinent, non ad mortuos; sunt enim mortui liberi ab universo debito isto. Tu vero mortuus es, et crucifixus toti mundo; renuntians enim divitiis terrenis, paupertatem amplexus es, teque ipsum offerens Deo, illius factus es peculium. Ut mortuus igitur, liber es ab omni collatione in cognatos; ut pauper, nihil habes quod suppedites: et ipsum quoque corpus, quod ex omnibus lucrifecisti, nec ipsum est in tua potestate situm, et lanq? am Deo oblatum ad humanos usus transferri fas non est. »Quid ergo parentibus dabimus? Respondet idem S. Basilius (Ibidem): «Precabimur cognatis optima, justitiam, pietatem, atque eadem quae nos pretiosa judicavimus;