Latin
4.120.266 to 4.120.298
Benedict, Regula 4.120.266-298
Unproofread scanNot analysed yet
»Et paulo post: «Quantumcunque efficiaris religiosus, in claustro totum perdis, si aliquid retinuisti de saeculo. »Hinc etiam S. Bernardus ad monachos S. Bertini scribens ait: «Bene fecistis alienando vos magis ac magis ab actibus saeculi hujus, quae est munda et immaculata religio: modicum quippe fermentum, fratres, totamm assam corrumpit, et muscae morientes exterminant oleum suavitatis. Quid prodest tanti corporalis pariter, et spiritalis loboris, atque exercitii fructum vilissima aliqua consolatione, imo desolatione minus acceptabilem fieri, aut certe periclitari? etc. »Et sane, ut optime dicebat S. Joannes Climacus (Grad. 3), «fieri non potest ut altero oculorum coelum, altero terram respipiciamas. »Hujus autem instrumenti ratio est: 1° Quia qui saecularium actus exercet, ad eorum pravos mores, habitus, et vitia facile devolvitur. 2° Quia major ipsis saecularibus eosdem actus perpetrandi praebetur occasio, ne dicam audacia, dum ea vident a monachis incunctanter fieri, quas prius nec contingere audebant. 3° Quia saeculares actus in habitu religioso viventibus in saeculo viris probis virtutis fastidium generant, atque a recto proposito retrahunt. Qua de re vide Petri Damiani lib. vi, epist. 32. 4° Quia implicitus actibus saeculi monachus contemptui se praebet mundo; nam, ut dicit S. Ambrosius (Epist. 6), «quomodo potest observari a populo qui nihil habet discretum a populo, dispar a multitudine? Quid enim in te miretur, si sua in te recognoscit? si nihil in te aspiciat quod ultra se inveniat? si quae in se erubescit, in te quem reverendum arbitratur offendat? »5° Quia, ut dicit S. Joannes Climacus (Grad. 3), «per fugam patriae nos coelestium rerum studio vendidimus. »Non ergo decet actibus coelestibus venditos actibus saeculi mancipari. Vide Cassianum lib. iv de Institutis Renunt. cap. 34 et sequentibus, et Vitam S. Theresiae cap. 37. Nihil amori Christi praeponere.] Istud instrumentum necessariam habet cum primo connexionem;