Latin
53.671.91 to 53.671.117
Benedict, Regula 53.671.91-117
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia illorum traditio inter fines suos sexum mullebrem non admittit, compulsa est misera mulier inde recedens in nemore pernoctare, ». ut scribit auctor Vitae S. Roberti abbatis Molismensis num. 17. Idem postea confirmavit Gregorius IX in bulla ad Cistercienses, in qua haec lego: «Auctoritate praesentium inhibemus ne quis in domibus vestris uti carnibus, seu mulier aliqua eas intrare praesumat contra ordinis statuta. »Non defuere tamen qui humanitatem hospitalitatis extra monasterii claustrum feminino sexui exhiberent; imprimis Pachomiani, in quorum Regula haec habentur (Art. 29): «Si saeculares homines, aut debiles, aut vasa infirmiora, id est mul erculae, venerint ad ostium; suscipiens singulos in diversis locis juxta ordinem praepositi et sexus sui; praecipue feminas majori honore et diligentia curabunt, cum omni timore Dei, et locum separatum ab omni virorum vicinia eis tribuent, ut nulla sit occasio blasphemandi. Quod si ad vesperas venerint, abjecere eas nefas est; sed accipient, ut diximus, separatum locum, et clausum cum omni disciplina atque cautela, ut grex fratrum libere suo officio serviat, et nulli detur offendiculum detrahendi. »Idem praestabant et Cluniacenses, ut testatur Petrus Venerabilis ad S. Bernardum scribens (Lib. i, epist. 28), et Farfenses ex mss. Consuetudinibus ejusdem monasterii. Ipsi etiam Cistercienses, etsi feminas ad hospitandum haud reciperent, foris nihilominus eis victum praebebant ex lib. Usuum Cisterciensium cap. 120. Quarto. «Quod S. Benedictus ait supervenientes, videtur excludere contiguos vel proximos habitatores, qui potius domestici seu concives, quam hospites appellari possunt, »ut cum Bernardo Cassinensi loquitur Boherius. Addit tamen: «Sed et contra illos indifferenter admittendos, vel totaliter excludendos discretio debet haberi. Pauperem tamen sive remotum, sive propinquum admittendum hortor. »Fuerunt etiam qui hospitalitatem tanquam monasticae quieti et solitudini contrariam a monachorum coenobiis omnino arcendam esse existimarent. Hac ratione S.