Latin
53.671.71 to 53.671.90
Benedict, Regula 53.671.71-90
Unproofread scanNot analysed yet
17): «Malitiosae et furiosae mentis homines, et ad cuncta flagitia perpetranda promptissimi, non colligantur intra monasterium, sicut factum est de illo homicida clerico qui monachum interfecit, qui contra omnium fratrum voluntatem et consensum locatus est in monasterio. »Attamen, ut cum S. Augustino loquar (Epist. 38): «In recip endis hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti, quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavetur ne recipiatur malus. »Tertio. Sub hac etiam lege contineri debent et feminae, quibus non modo monasterii semper, sed ipsius etiam oratorii aditus est aliquando denegatus, ut supra demonstravimus ad caput 4: «Ne appropiare sinas ad te mulierem, inquit S. Antonius in Regula (Num. 7), nec permittas ingredi domicilium tuum; ira enim graditur post illam. »Et S. Ephrem (Tom. II in Doct. varia.) : «Non decet monachum ullam habere cum femina societatem: ad eam vero quae virginitatem profitetur, piorsus ne accesseris, siquidem ullus in te carnalis sensus viget; nam monachum inter epulas cum feminis versari, idem est ac se in ignem projicere: qui autem earum fugit consuetudinem, fugiat tanquam dama ex retibus, et velut avis ex laqueo. »Huc spectat quod Godehardus abbas Tegernsensis ad quamdam abbatissam scribit (Tom. IV Analect.) : «Ista soror nostra venit ad nos ante Natale Domini multiplicis necessitatis suae miseriam nobis conquesta; quam libentissime nobiscum commorari perm Heremus, et in quantum sufficeremus ministrare illi necessaria juberemus, si qualitas sexus aliquot permitteret monasterio fratrum feminas cohabitare: quia, ut a sanctis viris comprobatur, stipulae, paleae, ignisque nunquam sibi pacificantur, nisi alter alterius damno citius consummentur. »Cisterciensium hac in ic religionem experta est quaedam mulier devotionis causa ad sepulcrum S. Roberti profecta (Bolland. ,29 Aprilis); nam «inclinata jam die venit ad monasterium Qnincei, hospitium mendicans a monachis;