Latin
55.697.875 to 55.697.888
Benedict, Regula 55.697.875-888
Unproofread scanNot analysed yet
Vesperi sicca levitonaria tollent, et dabunt secundo, id est ei qui post praepositum est, et ille reponet ea in cellula: quod si sicca non fuerint, altera die expandentur ad solem donec siccentur, nec dimittentur in ardore solis plusquam horam tertiam; cumque collecta fuerint, leviter mollientur: nec tenebunt ea singuli apud se, sed dabunt, ut reponantur in cellam usque ad sabbatum. »De nostris vero ita scribit Hildemarus (In cap. 6): «Pannos autem lavare non debent nisi isto modo: Illi fratres qui dimiserunt hebdomadam in coquina, debent calefacere aquam, et in quinto decimo die debent illam aquam calefacere: v. g. ,si fratres raduntur sabbato, aquae praeparatio debet esse sequenti tertia feria, aut secunda feria, vel cuarta feria; et tunc debet abbas dicere in ipso die, in quo praeparatio aquae est, fratribus: Unusquisque hodie lavet pannos suos…. . Et hoc sciendum est, quia omnia debent esse praeparata, id est locus, concha, aqua, sapon, et reliqua necessaria. »De Cluniacensibus etiam Udalricus (Lib. ii, cap. 15), agens de novitiorum institutione: «Si quid ei placuerit de pannis suis lavare, in coquina regulari ad hoc solum aeneum offendit, in quo aqua calefiat, lexiviaque temperetur. In claustro autem truncum amplissimum cum plerisque intervallis cavatum, ut hic stamineum, illic femoralia lavari possint separatim; quae ante capitulum mittit in aquam calidam, ut mollescant: post tabulae percussionem lavat, et non diutius, nisi quandiu licentia loquendi durat, excepto si est dies jejunii, lavare [non prohibetur post tertiam; vel si est Quadragesima, vel dies privata, non solum post tertiam, sed etiam post sextam lavat, tametsi non loquantur in claustro. Quidquid autem lavat, quoquo modo sit lavatum, post horam lavandi aufert et siccat, ne jaceat ita sordidum et horridum, maxime ubi totus conventus videbit de refectorio exiturus.