Latin
55.697.889 to 55.697.911
Benedict, Regula 55.697.889-911
Unproofread scanNot analysed yet
»Jam quod supra fuerit superfluum est, et amputari debet.] Et tamen S. Benedictus abbas Anianensis «concessit necessitatis causa propter quam Regula jubet, duas scilicet stamineas, et femoralia, pelliceas quoque, et tegumenta eorum, cappas duas, et quaecunque necessaria prospexit, ut omnem amputaret occasionis ambagem, tribuit et concessit, »quemadmodum scribit Ardo in ejus Vita, n. 52. Sed et concilium Aquisgranense statuit (Can. 22), ut abbas «omnino provideat ut camisias duas, et tunicas duas, et cucullas duas, et cappas duas unusquisque monachorum habeat; quibus vero necesse est, addatur et tertia; et pedules quatuor paria, et femoralia duo paria, froccum unum, pellicia usque ad talos duo, fasciolas duas; quibus autem necesse est itineris causa alias duas, wantos in aestate, muffulas in hieme vervecinas, calciamenta diurna paria duo, subtalares per noctem in aestate duos, in hieme vero soccos. »Cluniacensium vestes erant «duo frocci et duae cucullae, duo staminea, duo quoque femoralia, duo paria calceorum cum corrigiis, unum par viltronum ad hiemem in nocte, et alterum sine viltrono ad aestivas noctes, duo paria caligarum, tria pellicia, vel unam pro tertio gunellam, capellum de pellibus, quinque paria pedulum. »Femoralia hi qui in via diriguntur de vestiario accipiant, etc.] Remanentes enim in monasterio femoralia non portabant; a quibus etiam abstinuisse S. Martini discipulos colligimus ex Severo Sulpicio (Lib. iii de Vit. S. Martini). Femoralia quoque Molismensibus abstulit S. Robertus, ut scribit Ordericus Vitalis Hist. eccles. lib. viii. Idem de Cisterciensibus et Cassinensibus sui temporis docet Bernardus Cassinensis. Imo de Cassinensibus nostra aetate ita scribit Paulus Augustinus a Janua: «In congregatione nostra Cassinensi usque ad nostram aetatem vidimus senes non utentes femoralibus intra monasterium, sed interiorem vestem ultra genua defluentem ipsis genibus alligabant. »Eorum quoque usum improbat Hildemarus, hunc in locum sic loquens: «Notandum est enim quia sunt talia monasteria, ubi cum necessitas fuerit, femoralia de vestiario accipiunt: ista monasteria omnino bona sunt.