Latin
55.697.912 to 55.697.933
Benedict, Regula 55.697.912-933
Unproofread scanNot analysed yet
Et iterum sunt alia monasteria ubi omnes generaliter accipiunt femoralia, sed tamen non omnes generaliter semper utuntur, nisi cum necessitas exposcet; quamvis omnes generaliter illa accipiant: ista monasteria bona sunt, eo quod illa maxima pars semper non portat. Et iterum alia monasteria, ubi omnes generaliter accipiunt, et generaliter portant: ista monasteria non sunt laudabilia. »Hic denotare videtur ultramontana monasteria, in quibus saltem tempore Bernardi Cassinensis fratres promiscue femoralibus utebantur. Regula quoque Magistri (Cap. 81) laneas in hieme, lineas in aestate braccas concedit. Ex Regula etiam S. Fructuosi (Cap. 4) «femoralium usus cuiquam est permittendus, maxime his qui ministerio implicantur altaris; sed et hoc qui studere noluerit, reprehendendus non erit, cum huc usque nunc constet pleraque hune usum monasteria etiam in his regionibus non habere. »Ubi quod de ministris altaris dicitur, in memoriam revocat id quod de Cluniacensibus scribit Udalricus (Lib. iii, cap. 11): «Sacerdos et diaconus habere solent tria femoralia, ut si quid eis in nocte contigerit in promptu sit ea mutare. »Cujus statuti aequitatem probat hoc ratiocinio Petrus Venerabilis (Lib. i, epist. 28): «Femoralia ratione necessitatis, munditiae et honestatis, nobis defendimus, recolentes insuper Deum praecepisse ne summus sacerdos sine femoralibus lineis ad altare suum accedere praesumeret, ne si hoc faceret, poenam mortis incurreret. . . . Et quamvis in feminalibus lineis ministris Dei castitas indiceretur, tamen honestas velandorum non excludebatur, imo sollicite praecipiebatur, unde et Apostolus: Inhonesta, inquit, nostra abundantiori honore circumdamus. »Quare vero S. P. Benedictus remanentes in monasterio femoralibus interdixerit, explicat S. Hildegardis his verbis: «Quia multitudo hominam femoralibus eo tempore non utebatur, idcirco idem Pater propter mores hominum, et propter signum puerilis simplicitatis et humilitatis dum in cella residerent, discipulis suis femoralia non concessit. Sed exeuntibus, sive equestribus, sive pedestribus, propter exemplum castitatis, et propter virilem honestatem et reverentiam hominum eis indulsit.