Latin
55.697.934 to 55.697.953
Benedict, Regula 55.697.934-953
Unproofread scanNot analysed yet
»Praeter femoralia quae itinerantibus S. Pater concessit, wantos etiam seu chirothecas in via ferebat S. Filibertus abbas Gemmeticensis, ut discimus ex anonymo in ejus Vita, n. 11 (Saec. ii Ben.) . Et cucullae et tunicae sint aliquanto iis quas habere soliti sunt modice meliores.] Scilicet illis in regionibus, «ubi multum vilibus soliti sunt uti vestimentis, inquit Smaragdus; ubi vero meliora sunt vestimenta, non sunt propter itinera commutanda. »Unde et Hildemarus ait: «Qui bona vestimenta portant intus, non debent alia vestimenta portare. »Et certe cum nonnulli sint, «qui meliora vestimenta in monasterio portant, quam illa, quae S. Benedictus dixit in monasterio servanda propter foras portanda, »ut loquitur idem Hildemarus; omnino alienum esset a monasticae paupe…tatis proposito, pretiosiores insuper vestes extra coenobium portare. Acute vero Bernardus Cassinensis hunc in locum, «nota, inquit, tria temperamenta, quia dicit aliquanto, et modice, et meliores. Aliquanto dicit aliquid plus a pretii quantitate. Ne vero illud aliquanto multum intelligatur, dicit modice. Et ne abjectio multa notetur, et notabilis reprehendatur, addidit meliores. Quas exeuntes in viam accipiant de vestiario.] Quid per viam hic intelligere debemus docet Hildemarus, scilicet viam non esse, «cum prope vadunt ad notos homines, qui eos cognoscunt, sed quando longius ire debent. »et non multo post: «Non est via, inquit, si in obedientiam vadit, veluti est in cellam; sed illa est via cum ad episcopum, aut nobiles potentes homines vadit ignotos: et non solum alia vestimenta debemus portare, cum in via imus; verum etiam si talis persona quae est nobilis venit ad monasterium, tunc ille frater qui illi ministrare debet, meliora vestimenta debet habere, propter fastidium rusticae monasticae vestis. »Stramenta lectorum sufficiant matta.] Matta Graece psiathium est teges ex juncis contexta, ut patet ex Gregorio Turonensi de S.