Latin
55.697.954 to 55.697.986
Benedict, Regula 55.697.954-986
Unproofread scanNot analysed yet
Monegunde (Lib. de Vit. Patr. cap. 19): «Nullum habens stratum feni, paleaeque mollimen, nisi tantum illud quod intextis junci virgultis fieri solet, quas vulgo mattas vocant. Hoc superponebat formulae, hoc solo supersternebat, hoc erat quotidianum scamnum, hoc culcitra, hoc plumella, hoc erat stragulum, hoc omnis lecti commoditas. »Unde et Petrus Venerabilis ad Gislebertum eremitam scribens (Lib i, epist. 20): «Si palustria, inquit, prope sunt loca, mattas antiquum opus monachorum compone, super quas aut semper, aut saepe dormias. »Ejus usum apud veteres monachos quadruplicem distinguit Haeftenus (Lib. xii, tract. 1): 1° super mattam dormie…t, imo aliquando super unam illius partem jacentes, altera corpus contegebant; 2° mattae assidebant, ea pro sede utentes; 3° in matta seu psiathio oraturi genuflectebant; 4° mattam jamjam morituris sternebant. Aliter tamen mattam explicat Bernardus Cassinensis hunc in locum sic scribens: «Matta vel est filtrum secundum Cluniacenses, vel quod loco culcitrae habetur; unde usque hodie illud quod ponitur super paleas vulgo dicitur maltaratium, non tamen intelligo quod debeat esse mollitie delicatum; nam ipse magis debet dormire labore ac vigilia fati- …atus, quam strati mollitie invitatus. »Similiter Nicolaus de Fractura; «Matta, id est pannus, vel filtrum quod habetur loco culcitrae. Vel secundum nos dicas, matta, id est mattaratium, non multum molle, sed tale quod quasi carnem mactet et maceret, vel mactando fatiget. In Papia vero macta dicitur cella; inde mactilla pro culcitra. »Confirmant antiquae versiones Gallicae Joannis de Précis, et Guidonis Juvenalis, mattam reddentes un matteras. Sed prior explicatio potior videtur; nam matta erat stratum durum et mortificationi aptum, ut patet ex S. Augustino, I. v contra Faustum Manichaeeum. c. 5. Sagum.] Quod S. Hildegardi est (Lib. xix Orig. ,c. 24) «aut de grosso lino, aut de canabe factum, et fere in modum sacci formatum, et quodam genere stramentorum repletum, et hic super mattam positum, quod monachi pro lectisternio habebant.