Latin
55.697.987 to 55.697.1011
Benedict, Regula 55.697.987-1011
Unproofread scanNot analysed yet
»Huic sagi acceptioni concinit Bernardus Cassinensis his verbis: «Puto secundum intellectum modernum sagum istud esse, quod continet paleas, vel fenum, et hoc vulgari hujus regni concordat. »Idem habet Nicolaus de Fractura; eoque sensu sumitur in antiqua Vita S. Eugendi abbatis Jurensis, in qua haec lego: «Paleis vero lectuli in eremo lectis, multo tempore, vilique sagello constrictis, pellicioque superposito conquievit. »(Ubi etiam obiter observandum est lectorum omnium fenum ex statutis Lanfranci, singulis annis esse renovandum: idque inter festivitatem S. Joannis et SS. Apostolorum Petri et Pauli, uti praescribunt Consuetudines S. Benigni, c. 43.) Existimat tamen Haeftenus sagum esse monachalis lecti operimentum, monachi enim in ipsa matta cubabant; cui consentit Guido Juvenalis sagum Gallice vertens une grosse sarge velue à mettre sur le matteras. Laena.] Quae Hildemaro dicitur «toga duplex, seu vestis regia; »et Smaragdo «species vestis villosa est, quam nos toxam vocamus; alii vero galnapem eam vocant. »Galnapis autem seu galbanis est stragulum villosum, quod frigori resistere possit. Atque hoc sensu hic a S. Benedicto sumi censent Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Richardus a S. Angelo, Boherius, Turrecremata, Menardus, et Haeftenus. Laenas tamen cum sagis confundere videtur anonymus Dunelmensis in lib. de Transl. et Mirac. S. Cuthberti cap. 1, saec. iv Bened. ,part. ii.