Latin
55.722.1 to 55.722.33
Benedict, Regula 55.722.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
Capitale.] A capite dictum, eo quod capiti supponatur; estque cervical, lana, paleis, aut plumis plenum: unde Smaragdus: Capitale dicit, quod nos plumacium dicimus. Et haec quidem S. Benedictus lectorum stramenta fratribus indulsit: quae nam vero alii? In Regula S. Pachomii ab angelo tradita (Cap. 41) praescribitur ut monachi «dormiant non recumbentes, sed exstructis sibi sedibus paulo supinioribus, et illic suis impositis stragulis, dormiant sedentes. »Regula S. Caesarii ad virgines ita habet: «Lectualia ipsa simplicia sint; nam satis indecorum est, si in lecto religioso stragula saecularia, aut tapetia picta resplendeant. «Idem habet Regula S. Donati, cap. 63. Similiter Regula S. Aureliani ad monachos (Cap. 27): «Lectuaria saecularia de coloribus facta in usu non habeatis. »Regula quoque S. Isidori (Cap. 14): «Speciosam vel variam supellectilem monachum habere non licet; cujus stratus erit storea, et stragulum, pellesque lanatae duae, galnabis quoque, et faecistergium, geminusque ad caput pulvillus. »Regula S. Fructuosi (Cap. 4): «In stramentis competens adhibenda est disciplina, nec amplius quidquam ab aliquo requirendum, quam unum stragulum, canabemque villatum, mappulam, et duabus lanatis pellibus arietum. »Denique Regula Magistri (Cap. 81): «In lectis habeant in hieme singulas mattas, et sagos tomentatios singulos, et lanas. In aestate pro lanis, rachinis propter aestus utantur; et ante ipsos lectos singulas pelles, ubi tergant a sordibus pedes, et sic in suos lectos ascendant. »Quae tamen lecta frequenter ab abbate scrutanda sunt, etc.] Frequenter ait indefinite; sed Regula S. Isidori (Cap. 14) praescribit, ut «per singulos menses abbas sive praepositus lectulos cunctorum perspiciat, ne quid indigeant fratres, nec superfluum habeant. »Regula Cujusdam ad virgines (Cap. 2): «Omnibus sabbatis post horam orationis nonam tam senior quam juniores praepositae lectos omnium sororum visitent, et faciant, propter earum negligentias inquirendas, aut si quid, inveniatur illicite et sine commeatu retentum.