Latin
55.722.34 to 55.722.51
Benedict, Regula 55.722.34-51
Unproofread scanNot analysed yet
»Denique Regula S. Fructuosi (Cap. 17): «Lectula singulorum abbas vel praepositus bis in hebdomada revolvat atque perscrutetur, ut videat ne quis superfluum aliquid illic vel occultum habeat. »Scrutandorum vero lectorum apud nostros ordinem hunc describit Hildemarus: «Mane congregatis omnibus in capitulo, abbas monebat fratres de lectis perscrutandis; tuncque remanentibus in capitulo omnibus, quatuor aut quinque bonae conversationis fratres dirigebat in dormitorium, qui singulorum lectos perlustrarent: et si opus peculiare alicubi reperissent, reversi in capitulum, ante pedes illius cujus in lecto fuerat inventum, illud deponebant; qui jussus ab abbate rationem reddere, pro delicti qualitate plectebatur. »Et si cui inventum fuerit, quod ab abbate non acceperit gravissimae disciplinae subjaceat.] Quod ita intelligit Hildemarus, ut si furto repertam rem habeat, et illa sit quatuor valens denariis, in minori culpa judicetur. Si autem major sit, «tunc debet res incendi, inquit, et ipse in graviori culpa judicandus est. »Bernardus Cassinensis et Nicolaus de Fractura gravissimam disciplinam hic intelligunt majorem excommunicationem, ita tamen, ut «attendatur circa ista in venta qualitas et quantitas rei, quae ablata sit; quia haec prudenter sunt consideranda in poenitentia infligenda, »ut loquitur Bernardus. In Regula S. Donati praescribitur, ut «quae soror ad lectulum suum, quae ad manducandum, vel ad bibendum pertinent praesumpserit occultare, publice coram omnibus arguatur; et tunc demum palam cunctis praesentibus objurgata superpositionem sustinere cogatur. »Et ut hoc vitium peculiare radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae necessaria sunt, id est cuculla, tunica, pedules, caligae, bracile, cultellus, etc.] Nonnullas jam ex his vocibus exposuimus; de reliquis aliquid subjiciendum. *Bracile indumentum brachiorum esse quidam existimant, a brachio dictum credentes. Ita Guido Juvenalis in sua Gallica versione bracile reddit manche, et alia versio manchon; sed absque ullo probati alicujus auctoris testimonio.