Latin
59.781.1 to 59.781.23
Benedict, Regula 59.781.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur. Si quis forte de nobilibus offert filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minori aetate est, patentes ejus faciant petitionem quam supra diximus. Et cum oblatione, ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant. De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub jurejurando, quia nunquam per suffectam personam, nec quolibet modo ei aliquando aliquid dent, aut tribuant occasionem habendi. Vel certe si hoc facere noluerint, et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua, faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructuario. Atque ita omnia obstruantur, ut nulla suspicio remaneat puero, per quam deceptus perire possit, quod absit, quod experimento didicimus. Similiter amem et pauperiores faciant. Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant, et cum oblatione offerant filium suum coram testibus. COMMENTARIUS. Ab adultorum receptione S. Benedictus transit ad oblationem infantium, quos olim in monasteriis admissos fuisse et enut…itos constat non solum ex hoc S. Benedicti capite, sed etiam ex antiquis monachorum regulis, aliisque probatis auctoribus non paucis. Hos antem S. legislator tam ex pauperibus quam ex divitibus indifferenter recipi sancivit, quia nulla utrorumque est apud Deum distinctio, cui plerumque acceptior fit pauper humilis quam nobilis superbus; unde et S. Augustinus, et ex eo S. Isidorus de monachis loquens dicebat (August. de Opere monach. ; Isid. lib. ii Offic. eccl.) : «Veniunt quoque ex ipsa vita rustica, et ex opificum exercitatione, et ex plebeio labore, tanto utique felicius, quanto fortius educati; qui si non admittantur, grave delictum est: multi enim ex eo numero viri magni imitandique exstiterunt: nam propterea et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, etc.