Latin
59.781.24 to 59.781.46
Benedict, Regula 59.781.24-46
Unproofread scanNot analysed yet
»Quamvis ista non sapuerit Leofricus decimus abbas S. Albani in Anglia, qui, ut scribit Matthaeus Parisius (Vitae viginti trium abbatum S. Alb.) ,«acceptor fuit personarum: nullum nisi genere clarum, vel saltem legitimum in monachatum admisit, asserens ignobiles et illegitimos, ignotos maxime et instabiles, ad enormia fore proniores. »At longe aliter sentiebat S. Fulgentius (In ejus Vita, apud Boll. ,1 Januar.) ,qui «quos multa largiendo de temporali fame liberabat, renuntiare saeculo sapienter admonendo faciebat, et quamvis nihil habentes habendi voluntatem contemnere suadebat. »Et S. Gildasius abbas Ruyensis (Saec. i Ben.) ,qui «ut plures Domino offerre posset alumnos, collegit monachos secum tam ex nobilibus quam ex pauperibus, pupillis et orphanis, »quemadmodum habent ejus acta, num. 12. Et certe vera et certa est Gerardi Belgae monachi sententia: «Tanto indignius esse pauperem non admittere, quanto turpius est monachum superbire; si tamen non tam fortuna quam spiritu insuper probentur Christi pauperes esse, et appareat non venire paupertatem exuere, sed diligentius quaerere. »Haec obiter dicta sint occasione tituli hujus capitis, qui est De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur. Ad textum venio. Si quis forte de nobilibus.] Nobiles hic S. Benedictus intelligit, non s ricte, pro insignitis aliquo gradu, titulo, aut dignitate, qua distinguantur a plebeiis; sed late, pro potentibus et divitibus quibuscunque, «sive sint nobiles sive ignobiles, inquit Hildemarus, id est, de illis dicit qui divitias habent. »Et Boherius: «De nobilibus, id est divitibus et potentibus. »Et sane nobiles hic pauperibus S. Pater opponit. Offert filium suum Deo in monasterio.] Regularibus disciplinis instituendum, et in perpetuo Dei servitio ibidem permansurum. Si ipse puer minori aetate est.] «Id est, si est minor quatuordecim annis, »inquit Richardus de S. Angelo. Et Boherius: «Haec est minor aetas in masculo quatuordecim annorum, et in femina duodecim.